- QUEICHEA vulgo QUEICHEU
- QUEICHEA, vulgo QUEICHEUprovincia est ampla Impetii Sinarum, inter alias decimum quartum locum obtinens in parte occidentali; sed tota valde montuosa. Sunt tamen in ea octo urbes praecipuae, nempe Queyanga, Queyang, Sucheum, Sucheu, Sunanum, Sunam, Chinyvenum, Chinyven, Xecienum, Xecien, Tunginum, Tungin, Lipinga, Liping, et Tuchum. Tucho: sub quibus sunt septuaginta quinque minores urbes aut arces. Terminatur autem haec provincia, a septentrione Suchensi provinciâ, ab ortu Huquaniâ, a meridie Quansiâ, et ab occasu Iunnaniâ, teste Martiniô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.